Psalmi CXXX Imitatio Elegiaca
I spent a good amount of time this Lent meditating on the Hebrew of Psalm 130, the last of the penitential psalms. I also pondered how to fit it to Latin elegiac verse, an activity highly praised by our Lutheran fathers (more on that to come). Below is my rendition of the Psalm, followed by a more skilled one by Helius Eobanus Hessus, one of the greatest Latin poets of the Lutheran Reformation.
Satis temporis in legendo Psalmum CXXX (Hebraice) hac quadrigesima comsumpsi, qui ultimus Psalmorum Paenitentiae positus est. cogitaui quoque quomodo hic psalmus carmine elegiaco reddi posset, quam exercitationem patres nostri Lutherani magni momenti aestimauerunt (de quibus breui dicam). ecce Psalmus CXXX a me Latine redditus, sub quo uersio adest Helii Eobani Hessi, poetae clarissimi tempore Reformationis.
PSALMI CXXX IMITATIO (revised)
Clamo ex infernis tibi maestus; nonne libenter
audis? ausculta! te ueniamque peto.
si nigra seruares delicta et crimina nostra,
iram quis posset iudiciumue pati?
at tibi delicti uenia atque remissio grata;
quare reddendus cultus honorque tibi.
expecto Dominum; psyche manet anxia curis.
in sermone Dei uota fidemque loco.
opperitur psyche Dominum; studiosius ardet
quam uigil auroram nocte uidere cupens.
uos, o Israel, Domino confidite semper!
namque in perpetuum permanet eius amor.
est fauor uber eum penes atque redemptio larga.
ipse suos redimet; diluet omne nefas.
Gloria sit Patri; redimit qui Filius omnes,
illi sint laudes; Spirituique Deo.
Helius Eobanus Hessus, Psalterium Davidis, loc. cit.: