Miles Christi
NB: I thought I’d resume the practice of rarissime jotting down some of the thoughts that roll through my mind in Latin. Perhaps some may find it useful for doing the same.
Militis Christianus sum qui in proeliis cotidie uersor. Ex quo sentio in nobis parum uitam Christianorm dici militarem. Sape autem mihi accidit ut quidam me roget cur pastor esse uelim. Causae uero sunt permultae, tamen imprimis est quod nihil malle possum quam praeceps ac Domino potissimo fretus cum gladio Spiritus Iesu duce impetum facere in copias Diaboli uerbo Dei solo (sed fortissime) armatus. Christus uicit; bellum iam debellatum est. Quam ob rem ad uiduam sponso priuatam ueniam cum consolatione Euangelii; ad matrem cui infans nuper datus est cum aqua purissima baptismatis ueniam; in hostem cum lege Dei, ad paenitentem et humilem cum promissionibus Domini, denique ad omnes ubicumque erunt ueniam, Domine Iesu, regnum tuum caelestem praedicatum. Conserua me Domine Iesu in fide simplici et fac me in nomine tuo in quo baptizatus sum audacem misericordiae tuae causa. Amen.